Orosius, I
Edition: Karl Zangemeister, 1882

Caput 16
1  Pro dolor, pudet erroris humani. mulieres patria profugae Europam atque Asiam, id est plurimas fortissimasque mundi partes, intraverunt pervagatae sunt deleverunt, centum paene annis evertendo urbes plurimas atque alias constituendo tenuerunt: nec tamen miseriae hominum pressura temporum deputata est. 2  modo autem Getae illi qui et nunc Gothi, quos Alexander evitandos pronuntiavit, Pyrrhus exhorruit, Caesar etiam declinavit, relictis vacuefactisque sedibus suis ac totis viribus toti Romanas ingressi provincias simulque ad terrorem diu ostentati societatem Romani foederis precibus sperant, quam armis vindicare potuissent; 3  exiguae habitationis sedem non ex sua electione sed ex nostro iudicio rogant, quibus subiecta et patente universa terra praesumere, quam esset libitum, liberum fuit; semet ipsos ad tuitionem Romani regni offerunt, quos solos invicta regna timuerunt. 4  et tamen caeca gentilitas cum haec Romana virtute gesta non videat, fide Romanorum inpetrata non credit nec adquiescit, cum intellegat, confiteri, beneficio Christianae religionis - quae cognatam per omnes populos fidem iungit - eos viros sine proelio sibi esse subiectos, quorum feminae maiorem terrarum partem inmensis caedibus deleverunt.

Zurück